# Amoenitates academicae. Vol. 2 168

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, IV. CRYSTALLISATTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/168

2. Baculi globulus s. manubrium e metallo Robertiano (*) factus manu licet sudanti portatus, semper rutilans clarusque manebit; quam primum vero vinum majori copia assumserit, qui eodem utitur, postero die globulum hunc obscurum, & a sudore acido fuscum esse observabit: perspicuum in signum, quod acidum vini totam massam sangvineam, totumque corpus pertranserit. Hisce diebus ipse experimentum institui cum urina; haec communiter a solutione Lacmus parum admodum rufescit; at si libram unam vel alteram vini Rhenani vel alterius vini acidi hauserim, post horam unam vel plures valde rubra & rutilans evadit Urina ab affusa solutione Lacmus, certo indicio, acidum vini totum corpus permeasse & urinam infecisse.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
