# Amoenitates academicae. Vol. 2 169

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, VI. GENESIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/169

), unde liquores stagnantes mucosi & putridi majori copia terram lapidescentem deponunt (XXII), praecipue si huc accedant acida, quae terram magis praecipitant (XXII), & simul tonum partis debilitant (XXI). XXV. Locus primarius calculi sunt renes & vesica urinaria, ubi maxima liquorum copia, extra circulum sanguinis constituta, evacuatur (VII. a). XXVI. SALIA e massa sanguinea per sudorem & salivam, praesertim vero per renes expelluntur (VIII.), quapropter urina semper salsa deprehenditur. α. Salitis cibis urina acrior & foetidior redditur, plusque sedimenti relinquit (XII); contra vero ex herbis virentibus, vix crusta in matula apparet (XI). β. Scorbuticorum saliva majori salis copia scatet, quae ideo in igne magis crepitat, unde calculus salivalis hanc ob caussam frequentissimo horum dentibus accrescit. Contra autem, dentes illorum, qui puram aquam potant, per quam salia diluuntur e sanguine, purissimi, eburis instar deprehenduntur. XXVII. TERRESTRES particulae (XIV) quo copiosiores in sanguine, eo etiam magis disponunt ad calculum. Hinc calculosi conqueruntur de cerevisia recenti, potuque quocunque turbido & faeculento, utpote heterogeneis & terrestribus particulis impraegnato. α. Crusta in matula ex urina generatur crystallisando (XV.), ergo etjam pari ratione in corpore.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
