Latin
REGNUM VEGETABILE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 17
Unproofread scanNot analysed yet
in Campanula, Primula &c; venere autem peracta iterum eriguntur Flores ne decidant semina matura antequam flatu &ventis dispergantur. In aliis vero vicissim pistillum est brevius, &ibi flores erectum conservant situm, immo florescentia instante eriguntur antea penduli aut aqua submersi. Ubicunque demum flores masculi infra femineos sint collocati, folia acerosa &tenuissima sunt, ne impediant quo minus pollen instar sumi sursum volitet, uti cernimus in Pino, Abiete, Taxo, Ephedra, Junipero, Cupresso. Et ubi in una eademque specie altera planta mas, altera femina est, spatio aliquo disjunctae, ibi pollen, sine quo foecundatio nulla, ubertim ope venti a mare ad feminam defertur, ut in tota classe Dioeciae. Difficilior autem foecundatio individuorum longaevitate compensatur, vitaeque per germina, stolones &radices continuatione (5), ut omnia circa hanc rem sapientissime disposita videamus. Porro mirabundi conspicimus, quod plerique flo(a) Brow. Ex. Epicr. p. 10.