Latin
VI. GENESIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 171
Unproofread scanNot analysed yet
Sanatur puer; at urgente necessitate, altera vice secatur, tunc in medio calculi invenitur idem frustulum, calculo undique incrustatum, γ. Nuckii adenogr. libr. 6. c. 13. experimentum: immittatur globus ligneus per vulnus vesicae canis, &vulneris ratio habeatur; canis 10. s. 12 diebus tristis evadat, mox alacrior; dimittatur per aliquot septimanas, aperiatur postea vesica, inveniet globulum exiguis calculis quasi totidem crystallis esse incrustatum, dissimili haud modo, quo saccharum cantum album baccillis suis adhaerere videmus (*). δ. Pruni ossiculum materia tartarea incrustatum, e corpore exemptum, vide E. N. C. an. 2. obs. 3. Schol. 4. e. Acus aut Nummi incaute deglutiti, si in corpore diu haerent, obducuntur crusta lapidea. Vas quoddam si rumpatur in renibus, grumus sanguinis extravasatus indurescit, basisque sit calculo nascituro, sine solido enim irresolubili vix ulla basis crystalli (XVII.) ,ergo &vix ulla calculi. ζ. Bezoartici calculi genuini in centro habent festucam ligneam aut aliud quoddam ramentum pro basi, unde &veri a spuriis dignoscuntur saepius. XXIX. (*)Exempla plurima vide apud Haller in Boerhav. Vol. ]3. §. 381. XXIX. QUIES (XIX.) est foecunda mater calculi, unde sedentarii magis calculosi reperiuntur, quam exercitati.