# Amoenitates academicae. Vol. 2 175

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, VI. GENESIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/175

Urinae etenim recenti varios liquores affudi, ad crystallisandam seposui, simulque observavi, nihil ita augere sedimentum & crustam in matula, ac Acetum vini aut cerevisiae. XXXIV. CRYSTALLISATIONE generari calculos ex nuda inspectione non ubique liquet, saepe enim laeves sunt calculi & a comprimentibus partibus humanis politi, ut ne vestigium crystallorum aut aculeorum supersit; quod fit vel ab itinere per angustos canales e renibus, vel a spasmis renum ante mortem. At in calculo e Sue exemto & in museo Cl. D. PRAESIDIS asservato, observo superficiem echinatam & quasi arena coagulata adspersam, in qua tamen vera crystallorum figura difficile eruitur, cum valde difformes sint particulae; in plurimis tamen reperio certissime figuram Nitri spatosi utrinque truncati. Syst. nat. 6. n. 13. tab. 8. fig. 9. ut certus sim etjam ab experientia, quod calculi crystallisando crescant & nascantur. XXXV. PODAGRA, ut species calculi, ex hisce jam dictis facile intelligitur. α. Vix alii apud nos podagrici reperiuntur, quam vini potatores (*). β. Nationes sylvestres, ut Lappones, Virginiani, Hottentotti, &c. , qui simplici aqua pro potu ordinario utuntur, podagram plane ignorant. (*) Experientia multiplici deprehensum est nihil plus ad podagricam illam materiam generandam aptum esse, quam vinum. Hoffm. Syst. IV. 2. rant. Contra, Batavi, aliique juxta Rhenum habitantes (**), Acidis vinis (***) edulcoratis & suffocatis indulgentes, podagra, morbo veluti endemio, vexantur. γ.) Prius vero quam podagra apud hos innotescit, communis querela est de acido ventriculi & ructibus acidis, praesertim quando vinum nimia quantitate assumsere, cujus proles Soda, Hypochondriasis, Fames irregularis, Hemicrania.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
