Latin
AUSTRIACIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 177
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si salia haec acida, a debilitate virium, aut alia caussa externa regurgitantur, tunc, si ad Renes deferuntur, Calculum, &Nephritidem ereant, at in Cerebro efficiunt Apoplexiam, in Thorace Pleuritidem, in Intestinis Colicam &Choleram; adeo, ut unà eademque caussa podagrica in diversis locis diversos morbos excitet. ζ. Omnia haec mala ab acido oriri, observatio similis praecedenti (XXIII a) ab Hossim. syst. W. p. 507. confirmat. Notavi ego, inquit, in viro podagrico, qui paroxysmum ingruentem praesentire solet maxime ex colore annuli, quem digito gerit, ex Mercurio mediante cupro &tutia confecti, qui aliquot dies ante paroxysmum &ver totum morbi cursum, livorem &nigredinem contrahit, qui sponte tandem desinit, pristino redeunte colore sub declinationis tempus. n. Podagra laborantes, sudore pedum diu à paroxysmo liberantur; intercepto autem sudore, insultus podagricus haud procul aberit. 9. Qui in podagra adsvefecerunt canem pedibus lingendis, saepe curati fuere; canis autem a linctu acidi brevi podagricus est factus, eoque mortuo, podagra pristinum Dominum aggressa est, uti Praefectus aerarii Dn. Aspelin Holmiae sua jam confirmat experientia. 1. Quin Podagra igitur &Calculus ab acido generentur, nullum est dubium, id etjam ab eorum communi cura, ad quam pergimus, luculentius patebit. VII. CURA. XXXVI.