# Amoenitates academicae. Vol. 2 18

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, REGNUM VEGETABILE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/18

flores splendente sole sese expandant, ingruente vero nimbo, pluvia, noctuque conniveant, ne ab aqua, farina genitalis coaguletur vel inutilis reddatur, quo minus ad stigmata efflari queat; at mirum! stigmate foecundato, nec vespere, nec pluvia ingruente sese contrahunt flores. Hinc quando multum pluviae sub florescentiae tempore cadit, haud immerito annonae caritatem augurantur agricolae & hortulani. Haec omnia pluribus egregiis exemplis illustrare possem, nisi eadem materia nuper pro dignitate ex hac cathedra fuisset exposita (t). Meminisse tantum insuper juvat, quod plantarum genitalia, quae in Regno Animali, utpote fere pudenda, plerumque a natura absconduntur, in Regno Vegetabili omnium oculis exponantur, & quando hae celebrantur nuptiae, mirum est, quantas delicias afferant spectatori, dum colore gratissimo & odore jucundissimo sensus reficiunt omnium. Quid? quod eodem tempore ex florum nectariis mel hauriunt apes, muscae, aliaque Insecta, ut Trochilum taceam, & ex eorum polline effoeto ceram colligunt itidem apes §. VII. DISSEMINATIO seminum, postquam ad maturitatem pervenerunt, sicut maxime necessaria, quippe sine qua nulla subsequeretur messis, sic etjam naturae Auctor huic rei peragendae, multis immo infinitis modis sapientissime prospexit. Huic scilicet negotio favent Pedunculi & Caules, qui fructum plerumque a terra elevant, ut quassantes venti matura semina late dispergere pos(t) Wahllom Sponsal. Plantarum Amoen. Acad. I. p. 327. possint. Pericarpia pleraque sese summitatibus claudunt, ne decidant semina antequam matura a procellis ejiciantur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
