# Amoenitates academicae. Vol. 2 182-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, ARBORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/182-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/182-2

) consideraverimus, omni certe alia recentiori hoc aevo, locupletiorem auctioremque evasisse facile simus visuri. Species enim plantarum tot detectae sunt, ut Botanici vix earundem determinaverint numerum; idem etiam de Generibus plantarum valere dubio caret; nam ante seculum ne unicum quidem genus definitum erat: quod vero postea hac in re actum, id qua potissimam sui partem debetur diligentiae & laboribus Tournefortii & Cel. D. Praesidis, &c. Ille enim sub finem praeteriti seculi genera 500, demtis superfluis, detexit, plantis fere omnibus examinatis, quae seculi beneficio eidem innotuere.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
