Latin
ARBORUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 186
Unproofread scanNot analysed yet
Hae Gemmae insident vel immediate, ut ita loquar, Radici sub terra reconditae, vel Radici supra terram in truncum ramosum assurgenti; illae, ubi carnosae fuerint, atque magnae, Bulbi nomine veniunt; quae vero parvae sunt, ut in plerisque, vix apud Botanicos nomen &famam meruere. Dum autem Radix supra terram emergit, inque caules perennantes effunditur, sub Fruticum &Arborum nomine, tum Gemmae propriae ab auctoribus dictae fuere, (unde Botatanicorum plurimi cum Rajo &Pontedera gemmas pro notis essentialibus Arborum habuere, cum a duratione caulis easdem desumere absonum fore intellexerint), quas tantum in praesenti enodare animus praecipue est. Differentia Gemmarum multiplex est. 1. Aliae sub terra latitant, quas Bulbos nominamus, ut minores taceam (l). 2. Aliae foliorum excrescunt. Semina vero sunt plantulae distinctae, proprio humore irrigatae, intra vesiculam integram reconditae: hinc crescit planta per gemmus uti Polypus, por semina vero uti per ova animalia; hinc gemma planta nova dici nequit, sed continuata; Semen autem omnino nova seu propagata. (l) Gemmas insignes in herbis non bulbosis raro observamus, quamvis &haecstructura saepe pulcherrimae exsistant. Reperit nuper amicus Con2. Aliae caulibus annuis innascuntur, &decidunt, ut radices agant, &novam plantam propagent, quemadmodum in Dentaria, Ornithogalo, Lilio, Saxifraga, Allio, Rumice, Bistorta, Dioscorea. 3.