# Amoenitates academicae. Vol. 2 189

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, ARBORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/189

Constant Gemmae rudimentis Foliorum, dum sub foliorum nomine non modo Folium proprie dictum, sed & Petiolos & Stipulas simul comprehendimus. Sunt enim aliae Gemmae tantummodo e Foliis proprie sic dictis, aliae e Petiolis, aliae e Stipulis, aliae ex hisce omnibus simul constructae; quod evidenter patet, quando gemmae dehiscunt; tum enim squamae ejus interiores magis magisque elongantur, sensimque in perfecta folia expanduntur. VIII. Incrementa squamarum, usque dum in perfecta folia abeant, in diversis speciebus gemmarum variant; quod ipsum figuris adcuratis pulchre delineavit Malphigius (n). 1. In quibusdam gemmis, squamae interiores sensim in folia simplicia abeunt; nobis Foliaceae dictae. 2. In aliis, squamae sunt petiolorum rudimenta, & sensim apice foliiferae evadunt; quòd folium ab initio omnino rude est, sed sensim magis magisque folium perfectum imitatur; nobis Petiolares (*) 3. In aliis gemmis squamae interiores apice bifidae vel trifidae fiunt: laciniis lateralibus demum (n) Anat. pl. vol. 1. tabb. Tό–3. fig. 52–62. In descriptionibus gemmarum, sed non in Clavi classium, ubi sub ordine Petiolarium (I. III.) etiam subintelliguntur gemmae foliaceae.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
