# Amoenitates academicae. Vol. 2 192

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, ARBORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/192

§. XIII. Consideranti itaque gemmas, & quae continent, Caulem scilicet, Folia & Fructificationes, patebit, herbas perennes omnes, quae hoc prodiere anno, praeterito anno formatas esse. (p) Si modo eximas praecoces gemmas, quas protrudit copiosius nutrimentum, praesertim ubi caulis fuerit mutilatus. (q) §. XIV. GEMMAM proinde concipio, instar herbae in compendium redactae, tectae & contractae sua inter extrema folia, ut ab aëris injuria conservetur, cui herbae nihil amplius deest, quam vis se extendendi; eam autem calor demum excitat, quod ipsum plantae alpinae satis indicant; quae (p) Dubium non est, quin omnes flores arborum anni 1750 sub initium, hujus aestatis formati fuerint: Observavi enim tempore vernali hujus anni 1749, quam primum gemmae expandebantur & exserebant ramulum cum foliis, mox oriri gemmulas minutissimas in alis foliorum nuperrime emergentium residentes, quae in se continebant folia emergenda 1756. Quum itaque ramulus & folia currentis anni 1749 formata fuerint praeterito anno 1748, sequeretur non obscure has minutissimus gemmas foliis currentis anni 1749 esse coavas, unde porro fluit flores anni 1750 formatos fuisse omnino 1748. Longius recurrere obstupescit mens. (q) It. Wgoth. 6y. in frigidissimis alpibus pygmeae, extra alpes majores excrescunt, uti constat ex Betula nana, quae in frigidis alpibus folia minutissima, in hortis vero nostris duplo majora, in hybernaculis autem quadruplo ampliora emittit; adeoque secundum gradum caloris majores minores evadunt plantae & earum partes.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
