Latin
ARBORUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 194
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero Amentum contrario modo concipiatur, erit hoc ramus abbreviatus s. contractus florifer, cujusque folia abierunt in squamas amenti. Gemmae foliiferae &amentiferae hoc docent; nam utriusque gemmarum squamae quidem simillimae sunt, ejusdemque indolis, tamen harum interiores in gemmis amentiferis abeunt in squamas amentaceas, in foliiferis autem in perfecta folia. Flores in axillis squamarum amenti videntur in hoc casu respondere gemmulis ex foliorum alis sequenti anno germinandis (r): quum autem nullae gemmae exoriantur in ejusmodi ala folii, ubi fructificatio prodiit (s), hinc fructificatio, tamquam herba in compendium redacta, ex gem(*) Observatu profecto dignissima est Foliorum Florumque ex gemmis preductio: Natura enim maturat vegetationem, cui tandem fructificatio terminum imponat. Sit e. gr. Myricae, Populi vel Salicis ramus foliis ornatus 1749 cum gemmis ex singulis alis, quae germinabunt 1750; e gemmis enim Vegetantibus ramus cum foliis prodibit; e gemmis vero Florentibus exsurgit amenti Rachis, cum squamis calyeinis, quarum Rachis ramo, squamae foliis respondent. Gemmae, quae germinabunt 1751 prodeunt ex alis foliorum 1750, Flores vero ex squamis amenti anni 1750, respondent gemmis anno 1751, explicandis. Adeoque annno spatio prior est germinatio Fructificationis, quam Foliorum, Si praecociores flores, ut gemmae non explicatae considerandi sint, qui semina eodem anno maturant, eodemque anno per terrem disseminant, ut ea ipsa germinent sequenti anno, videbis naturam festinando aperire in fructificatione squamas exteriores gemmae, adeo ut germinatio e semine ex omni parte respondeat germinationi foliorum; herbae igitur continuatae &propagatae coaevae evadunt. (s) Gemma omnis, ut diximus, vel foliis vel floribus gravida est. Cum gemma foliifera folia explicat, emergit ramulus mox proprias gemma, insequenti anno prodituras, ferens, &hae propriae gemmae pari ratione proximo anno dabunt ramulos cum gemmis, &sic in infinitum, modo vegetationis caussae accedant: gemma floribus gravida flores promit, &demum fructus, ul terius vero nihil; nunquam ramulum emittit gemma florifera, sed cessat vegema metamorphosin subeunte, considerari quodammodo potest (t). Vel concipiatur Flos Compositus, cujus discus conicus paleis est instructus, ut Anthemidis: elongetur modo hoc receptaculum in rachin siliformem &dabit structuram amenti.