# Amoenitates academicae. Vol. 2 196

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, ARBORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/196

Sic plantae habitu diversissimae evadunt simillimae, & Partes plantarum omnium dissimillimae, similes adfinesque. Plura enumerare spatium & tempus prohibent. Methodus Naturalis plantarum fuit primum & ultimum quaesitum Botanicorum, ad quam rite excolendam, non modo Fructificationis adcuratissima inspectio necessaria est, sed & consideratio totius plantae ejusque partium, quae ansam dabit sagaci Botanico perscrutandi naturalem illam catenam ordinemque, quo summus Conditor plantas creavit. In his constituto Botanico gemmarum consideratio non minimi est momenti; adeoque animus est, heic tradere methodum gemmarum secundum earum structuram, ut inde, tanquam compendio plantae perspicere queat industrius Naturae mysta scrutatorque summam, quae in certis familiis est, similitudinem. In aliis enim squamarum structura, in aliis vero foliorum complicatio intra gemmae claustra, in aliis aliud ansam subministrabit affinitates indagandi. CLASSIUM itaque Gemmarum, in arboribus, divisiones posuimus in squamarum structura & situ: quod ex sequentibus descriptionibus earumque divisionibus amplius patebit. Clavis Classium. Oppositis Petiolaribus (*) Foliorum! Stipulaceis

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
