# Amoenitates academicae. Vol. 2 225

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, SVECUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/225

SVECUS, Quem, PRAESIDE, DN. D. CAROLO LINNAEO, S:AE RIAE MAES ARCHIATRO, Med. & Botan. Profess. Reg. & Ord. Acad. Imper. Monspel. Berolin. Stockholm. & Upsal. Socio. Publico examini Submisit NICOLAUS L. HESSELGREN, Wermelandus. Upsaliae 1749. Decembr. 9. Teteres vitam Pastoriam PANI, quemadmodum herbas Florae. Venationem Dianae, Segetumque culturam Cereri tribuerunt. Nos, qui non nisi unicum Numen cuncta gubernans agnoscimus, hisce Deorum nominibus saepe utimur, ad designandam certam aliquam rem, quam tractandam suscepimus. Quid hodie apud Botanicos notius quam Flora, per quam intelligunt omnes Plantas, quae certo ambitu crescunt, sicut Fauna nostra Svecica omnia Animalia Svecica.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
