Latin
SVECUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 232
Unproofread scanNot analysed yet
Cum sub aqua Cicuta crescat, ut Vaccae adhuc illam, verno tempore, olfacere nequeant, turmatim ex ea moriuntur; postea vero dum aestas terram sicccavit, cavent sedulo. Verum etjam est, quod non omnia vegetabilia certis animantibus per naturam prohibita, aeque sint noxia; Unde etjam necessitas &fames efficit ut a singulis non statim moriantur: hoc autem certum est, quod talia vix ac ne vix quidem bonum ipsis subministrent alimentum. 6. Utilitas hujus scientiae non est nuda curiositas etsi scientia, quae nobis stupenda Creatoris opera monstrat, nunquam non magni sit facienda: neque per eam intendimus peculiarem usum medicum, ut nempe concluderetur hanc vel illam herbam homini esse noxiam, cum ab hoc vel illo animali bruto non comedatur. Neque adprobamus Wepferi experimenta in canibus aliisque animantibus facta, ad designandum quaenam homini sint lethalia, sed usus a nobis intentus imprimis est Oeconomicus. α) Ex hisce observationibus concludere possumus, an pascua quaedam bonum praebeant pastum huic vel illi animalium speciei.