# Amoenitates academicae. Vol. 2 233

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, SVECUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/233

Videmus e. g. saepius vitulos in suis septis, ubi ULMARIA Fl. 405. copiosissime luxuriat & locum ita tegit, ut vix sit ipsis meandi potestas, prorsus tabescere; miratur rusticus & putat vegetabilia haec nimis esse illis pinguia, nesciens Ulmariam Vaccis non esse nutrimentum; Capra vero quae extra sepimentum balat, nec intromittitur, Ulmariam delicatissimam, utilissimamque judicat escam. β) Ab hisce experimentis propemodum dijudicare possumus, per adfinitatem & analogiam: an prata vel pascua utilia aut noxia sint huic vel illi animali? E. g. OVES; nostras, in paludibus venena capere, longa docuit experientia, quamvis nemo, ante hoc tempus noverit, quodnam praecipuum fuit venenum, etsi Anthericum 267, Myosotis 149, Mercurialis 823, Drosera gvicula 21. non optime sint notae. Proponam igitur novum experimentum. ANDROMEDA foliis ovatis obtusis, corollis corymbosis infundibuliformibus, genitalibus declinatis Fl. Virgin. 160. in Virginia Ovium est praesentaneum venenum; ANDROMEDA noveborasensibus Dwarf Laurell Cold. act. Vps. 1743. p. 123. sunt in Noveboraco Ovibus maxime pestiferae. Hae sunt ex uno genere naturali (*) differentis speciei, adeoque eandem habent virtutem.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
