Latin
SVECUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 234
Unproofread scanNot analysed yet
Apud nos, praesertim in terris borealibus, passim crescit in paludibus ANDROMEDA 335, quae, ut maxime offingere naturali, tanquam ex eodem genere nostris nocet Ovibus. Huc accedit, quod, quoniam tres aliae species ANDROMEDAE 336. 337. 338. crescunt in Lapponiae alpibus, ibi nullae bene valeant Oves, &tandem licet Ledum 341. non est species ANDROMEDAE, sed ex eadem tamen classe naturali, credibile est Ledum non optimum praebere ovibus nutrimentum. Haec sententia inopinatam dat pastoribus nostris occasionem experimenta cum ovibus instituendi, utpote qui sine ejusmodi periculis nunquam culpa vacare possunt, cum in hoc situm sit totius gregis commodum. Estque notatu dignissimum, quod Botanica Americana, vel in terra remotissima, det nobis ansam cogitandi de rebus utilissimis, de quibus antiquus orbis ne quidem somniavit. γ) Inde Oeconomus juste judicare potest de pratis suis &discat certa prata aliis animalibus magis proficua in escam fore, prae aliis. Licet enim pecora cogente necessitate &fame, etjam adprehendant vegetabilia minus grata indubium tamen est, haec non aeque illis prodesse atque sapida. Pari ratione qua Dalekarli nostri inopiâ frumentorum coguntur pane e corticibus pini confecto vitam sustentare, ex quo tamen non sequitur hoc optimum ipsis esse nutrimentum. Vidimus Equos, belli tempore ultima pressos fame, vetera comedisse sepimenta, sed inde non tuto concludimus, ligna ipsorum esse alimentum.