# Amoenitates academicae. Vol. 2 235

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, SVECUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/235

d) Inδ) Industrius Paterfamilias ex hoc judicat, quando in pratis suis foeni semina serat in pastum pecudum, non ipsi perinde esse, quasnam plantarum species eligat, ut vulgo fuit creditum; aliae enim aptae sunt Equis, aliae Vaccis &c. EQUI magis eligunt, quam cetera nostra pecora; praesertim plantae ex Tetradynamia minime ipsis sapiunt. CAPRAE devorant quidem plures herbas quam reliqua, sed maxime summitates Plantarum & flores adpetunt. OVES contra omittunt flores & folia comedunt; ut taceam disparem in creaturis indolem, prope terram herbas decerpendi. Agricola, qui haec intelligit, & novit secundum ea, terram suam disponere & quamlibet pecudum speciem aptissimis pascere herbis, necessario habebit saniora & pinguiora pecora, quam alii, his principiis destituti. Idem de suo foeno bonus observabit Oeconomus. Nam etsi multae herbae comedantur arefactae, quae virentes respuuntur, inde tamen non sequitur, quod pari nutrimento sustententur. Multa heic commemorari possent de singulari pecudum propensione in hoc vel illud vegetabile, quae tamen exponere brevis opella non permittit. E. g. quod Oves prae omnibus eligant Festucam 95. e qua pinguescunt magis, quam ex quocunque alio; Quod Caprae certis delectentur herbis, sed proprio instructae adpetitu, varietates ciborum magis quaerant, nec diu facile uno vescantur genere; quod Anseres praecipue exprimant semina Festucae Fl. 90; quod Sues avide quaerant radices Scirpi 40, dum virent, sed aridas ne gustent quidem; hinc vanum est machinas instituere ad radices Scirpi ex aquis extrahendas & torrendas in usum horum animalium per hiemem.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
