Latin
SVECUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 236
Unproofread scanNot analysed yet
Quod haec animantia corrumpant prata, ubi Scorzonera crescit, ut, radicem ejus, suas colligant delicias, &exarent agros, ad perquirendas radices Stachyos 490. Agricola credit eos prodesse agris sua volutatione, tollendo radices Tritici Fl. 105. quas tamen nunquam comedunt, nisi summa cogat necessitas. 7. Ut brevibus cuncta proponam: disposui herbas Florae Sueciae secundum suos numeros, &ut brevitati studeam, adhibere necessum fuit nomen genericum &breve atque minus sufficiens epitheton, quod tamen ex ipsa Flora illustratur. Distinxi pecora ad quamlibet herbam in V. Columnas, quarum I. BOVES, ILCAPRAS, III. OVES, IV. EQVOS, V. SUES continet. Per signum (1) eas notavi herbas, quae comeduntur; per signum (o) quae non eduntur; utroque hoc numero ubi interdum devorantur &interdum respuuntur, vel eduntur, ubi pecora sc. iis magis sunt adsueta, &magis famelica, sed alias non item. 8. Ad primum hujus argumenti intuitum deprehendet Lector non esse illud numeris omnibus absolutum, ita ut quaevis planta Svecica indicata sit &a quibus animalibus illa comedatur. Accidit heic, ut plerumque fieri solet, cum quis novalia instituit, quod non primis annis habeat purum agrum hortis consimilem, sed patiatur Pinguicula vulgaris 22 --alba OOOO –23 --minima Utricularia major 25 -minor Verbena vulgaris DO1 Lycopus palustris QIIO28 Salvia Horminum 29 Anthoxanthum vulgare IIII