# Amoenitates academicae. Vol. 2 24

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, REGNUM VEGETABILE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/24

Pleraeque demum arbores fructus ferunt carnosos, baccas vel poma, quae ab insultu pecorum intacta maturescunt, eo quod non aeque facile ab iis attingantur, ac si in planitie terrae crescerent, adeoque fructus maturi in usum hominum & animalium cedere, semina vero animalium ope dispergi possunt. Insuper in earum foliis ova sua potissimum deponunt insecta, ut arborum structura eorum quoque propagationi inserviat. SEMPERVIRENTES arbores & frutices in sterilissimis silvis plerumque apud nos degunt, ut hibernacula sint animalibus: folia tertio tantum quovis anno deponunt, cum ipsis ad tegumentum non egeant semina a Muscis satis custodita. Palmae vero in calidis regionibus folia perpetuo retinent, quippe quorum auxilium, ad seminum a frigore conservationem, illis in locis haud necessarium. SPINOSAE sunt multae plantae & frutices, e. g, Rhamnus, Prunus, Carduus, Onopordon &c. ut suis spinis animalia arceant, quae aliàs earum fructus facile destruerent, Hae simul sub suo sinu varias alias plantas, praesertim annuas recondunt; ut, dum campi adjacentes animalium voracitate, plantis omnibus spoliati sunt, nonnullae sub spinis conserventur, quae flores fructusque maturant, & seminibus suis loca adjacentia serunt, ne penitus exstirpentur. HERBAE omnes foliis suis terram tegunt, suaque adeo umbra efficiunt, ut humor aqueus, unde ipsaemet alantur, haud facile solis aestu exsiccetur; immo etjam ornamento sunt terrae, praesertim cum folia in superiori parte, virore semper magis grato ludant ac in inferiori. MUSCI, qui loca sterilissima ornant, simul minores plantas, quae germinare coeperunt, a frigore & siccitate conservant: ut etjam videmus in hortis nostris, plantas ab hiemis violentia, illorum ope optime defendi: quid?

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
