# Amoenitates academicae. Vol. 2 25

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, REGNUM VEGETABILE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/25

quod prohibent quoque, ne humus cruda & rudis vere radices plantarum explodat, praesertim cum illa quovis vere, gelu remittente, truncos aliaque in terrae gremio recondita, super terram elevare soleat. Hinè in calidis regionibus paucissimi crescunt musci, quasi fini huic ibi non adeo necessarii. ARUNDO arenaria Fl. Suec. 102. terram quamcunque respuit, excepta sola arena, quam ipsi propriam destinavit Natura. Arena mobilis S. N. 50. 3, maris filia, ventis saepe defertur ad loca remotissima, sylvas camposque inundans; at vero ubi hoc gramen accedit, arenam mox retinet, in tumulos colligit & tam laete crescit, ut unico individuo mediante, integer arenae mons tandem conficiatur; sic coercetur arena, liberantur ceterae plantae, augetur terra, repellitur mare; mira naturae dispositione (y). De GRAMINUM conservatione quam sollicita sit natura, satis exinde patet, quod quo magis graminum perennium folia absumantur, eo plus radicibus repant & stolones emittant. pit Voluit namque Naturae Conditor, ut hujus generis vegetabilia, quae foliis tenuissimis ac erectis gaudent, copiosissime & densissime, strati instar terram tegendo, crescerent, adeoque alimentum praeberent sufficiens tam insigni animalium phytivororum copiae. Ast, admirationem praecipue auget, quod etsi gramina princeps pabulum sint animalibus herbivoris, nihilo tamen minus culmos floriferos & seminiferos, dum in pascua aguntur, intactos plerumque relinquere coguntur, ut libere maturescant semina & disseminentur. Phalenae Larva Fn.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
