# Amoenitates academicae. Vol. 2 26

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, REGNUM VEGETABILE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/26

826 Graesmasken, licet gramina cum magna horum jactura in pratis depascatur, facta tamen videtur ad justam graminum inter ceteras plantas proportionem servandam, nam gramina, suae in crescendo libertati relicta, tanta copia augentur, ut alias plantas excludant, quae ea propter facile exstirparentur, nisi hic vermis interdum illis locum pararet. Hinc plures semper visae sunt Herbarum species, eo in loco, ubi proximo antecedente anno Larva pascua devastaverit, quam unquam antea. Destructio. Plantas omnes, perinde ac reliqua viventia sua demum subire fata, quotidiana loquitur experientia. Oriuntur, accrescunt, florent, fructum maturant, flaccescunt & tandem vitae curriculum emensae moriuntur, inque Humum redeunt, unde primos duxerunt ortus. Sic Humus omnis atra, quae terram ubique tegit, maximam partem vegetabilibus demortuis originem debet. Radices namque omnes, ramis suis in terram & sabulum descendunt, & postquam caulem amisit planta remanet quidem radix, sed quae tandem putrescit & in humum abit; quo fit ut ejusmodi humus naturae beneficio misceatur sabulo, eodem fere modo, quo agricolae cura, stercora agris inducta, aratro cum terra miscentur. Terra hoc jam praeparata modo, plantis denuo e sinu suo sponte offert ac communicat, quae ipsa accepit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
