Latin
GYNANDRIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 263
Unproofread scanNot analysed yet
XXVI. SPLACHNUM, PRAESIDE D. D. CAROLO LINNAEO, SIAE RIAE MAJS ARCHIATRO, Med. &Botan. Profess. Reg. &Ord. PROPOSITUM, LAUR. MONTIN, JONAE FIL. Gothoburgens. Vpsaliae 1750. Martii 28. Taturam scrutantes ardentissima &sane peculiari perfundi voluptate, qui eorum itinera aequa perpenderint lance, nullo negotio perspicient. Nihil enim tam difficile, tam arduum nihil, quod intentatum relinquit peregrinator impiger. Non regiones modo pervagatissimas peragrat, verum infido quoque se committit Neptuno, si modo regionum longius dissitarum Naturalia detegere possit, licet cum valetudinis, immo ipsius saepe vitae discrimine; cu jus de veritate historiae plurimorum clarissimorum Botanicorum nos convincunt.