# Amoenitates academicae. Vol. 2 263

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, GYNANDRIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/263

XXVI. SPLACHNUM, PRAESIDE D. D. CAROLO LINNAEO, SIAE RIAE MAJS ARCHIATRO, Med. & Botan. Profess. Reg. & Ord. PROPOSITUM, LAUR. MONTIN, JONAE FIL. Gothoburgens. Vpsaliae 1750. Martii 28. Taturam scrutantes ardentissima & sane peculiari perfundi voluptate, qui eorum itinera aequa perpenderint lance, nullo negotio perspicient. Nihil enim tam difficile, tam arduum nihil, quod intentatum relinquit peregrinator impiger. Non regiones modo pervagatissimas peragrat, verum infido quoque se committit Neptuno, si modo regionum longius dissitarum Naturalia detegere possit, licet cum valetudinis, immo ipsius saepe vitae discrimine; cu jus de veritate historiae plurimorum clarissimorum Botanicorum nos convincunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
