# Amoenitates academicae. Vol. 2 267

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, PMTIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/267

Sequentibus autem temporibus studio & labore indefesso Raji, Morisoni, Bobartii Sherardi, Vaillantii, Michelii, Halleri & caeterorum, praecipue vero nostro aevo botanici consummatissimi atque ad Muscos indagandos re vera nati Dillenii, ita omnino crevit illorum numerus, ut Historia Ejus Muscorum, opus tanto Auctore dignum & in re Herbaria sine pari, CCXXXVII circiter diversas anno 1741 enumerare potuerit species. MVSCORVM sub nomine plantae, ejusmodi a Nob. Dom. Praeside insignitae vocabulo, veniunt, quae sunt Vegetabilia cryptogamica, Antheris polliniferis Perianthio & corolla destitutis, a PPistillo distinctis instructa; & sic cum Algis, sive sint Lichenes, sive Marchantiae, sive Jungermanniae, sive Confervae sive aliae, nihil quidquam commercii quoad ordinem habeant. Inter se ipsos autem genera Muscorum facili negotio ex methodo Dilleniana distingvuntur: ex illis enim, qui gaudent. α. CaFolium unicum, longitudine seapi, nitidum, ex tereti subulatum, senpo duplo crassius, tubulosum, apice sphacelisatum; infra canaliculatum, scapum a medio ad basin undique vaginans. Folia qad 5, quae infimam caulis partem cingunt, mutata sunt in squamas, & reliquias tantum praeteritorum annorum ostendunt, Gluma bivalvis & bistora scapum terminans. Valvula exterior magna, ovata, acuminata, nigro-purpurascens, dorso viridis, carinata (Fig. c); induplo minor, acuta, undique nigro-purpurea. ferior Perianthium (Fig. a) bexaphyllum, foliolis glumae concoloribus tribus tamen exterioribus linea virescente longitudinali in medio lateris interioris notatis, lanceolatis, parte inferiore angustioribus (Fig. b., St. Filamenta (Pig. d.) sex, alba, quorum tria foliolis perianthii in terioribus opposita prope busin, reliqua ad basin germinis adfixa; omnia ad altitudinem eandem finiuntur. (Fig. e. EE) Pistilli Germen triquetrum, obtusum, angulis quodammodo ciliatum, Stylus unicus; Stigmata tria purpurascentia, pubescentia, longitudine styli IFig. f. F.) a. Calyptra nulla. Lycopodium antheram habet nudam, bivalvem, sessilem. Sphagnum antheram nudam operculatam. Porella antheram nudam? multilocularem, foraminibus perforatam. β. Calyptra imposita. Fontinalis antheram habet subsessilem, Perichaetio comprehensam. Polytrichum calyptram villosam pedunculo ex apice ramorum. Bryum calyptram laevem, pedunculo ex summitate ramorum. Hypnum calyptram laevem, pedunculo e lateribus ramorum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
