Latin
PMTIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 268
Unproofread scanNot analysed yet
Mnium calyptram laevem, pedunculo ex apicibus ramorum, sed alibi capitella pulverulenta, nuda, nec membrana vestita, §. III. Muscum umbraculatum norvegicum seu rubrum una cum alia specie nobis nota umbraculo flavo, verum esse Muscum, vasculum consideranti pollinaceum patebit. De GENERE itaque omnium primo inquirendum, ut successu feliciori procedat pertractatio specierum. Primam horum speciem, paucis, immo paucissimis Botanicis antea cognitam, ad nullum genus, dubia existente calyptra, amandare, perfectiora desiderantes specimina, sunt ausi Botanici. Cum vero Musci nostri umbraculo gaudeant (*),nullus inter Mnia jure illis adsignetur locus. Hypni characterem in anthera calyptrata &pedunculo e latere exeunte consistere dixi; quae notae in nostris frustra quaeruntur.