# Amoenitates academicae. Vol. 2 268

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, PMTIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/268

Mnium calyptram laevem, pedunculo ex apicibus ramorum, sed alibi capitella pulverulenta, nuda, nec membrana vestita, §. III. Muscum umbraculatum norvegicum seu rubrum una cum alia specie nobis nota umbraculo flavo, verum esse Muscum, vasculum consideranti pollinaceum patebit. De GENERE itaque omnium primo inquirendum, ut successu feliciori procedat pertractatio specierum. Primam horum speciem, paucis, immo paucissimis Botanicis antea cognitam, ad nullum genus, dubia existente calyptra, amandare, perfectiora desiderantes specimina, sunt ausi Botanici. Cum vero Musci nostri umbraculo gaudeant (*), nullus inter Mnia jure illis adsignetur locus. Hypni characterem in anthera calyptrata & pedunculo e latere exeunte consistere dixi; quae notae in nostris frustra quaeruntur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
