Latin
PMTIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 271
Unproofread scanNot analysed yet
SPECIES tres novo Splachni generi legitime stabilito adnectam; quarum, quamvis sibi invicem valde similium, veras differentias in praxi botanices vel leviter versatus inveniet. Nam in modum Bryi, foliis ad summitatem caulis congestis, acumine angusto terminatis &pedunculo seu seta ex apice caulis prodeunte, omnes crescunt. Capitula praeterea earum paullo adcuratius inspicientes truncata, operculo tecta, observabunt. Inprimis vero harum umbraculum initio virescens parte superiore basi capituli adfigitur, inferiore autem pedunculo cohaeret; quod postmodum magis magisque extensum colorem mutat. Quum adeo conveniant in plurimis, notam quoque singularem sibi communem habeant, quin ad idem genus referantur, in dubium venire non potest. Utrum vero tanquam distinctae species sint sejungendae, nec ne, inquirere mihi nunc incumbit. Differentias nostrarum Stirpium à diversa foliorum figura, quae in lutea latior, studio supersedeo, meque ad considerandum umbraculum confero, cujus dissimilitudo omnium in se convertentium oculos necesse feriat. Etenim species prius detecta, ratione coloris, primo discrepat ab altera, cum saturate rubro illa, haec autem dilute flavo gaudeat; qui colores haut facile pro individuo variante possunt, experientia dictitante, haberi; Licet enim color ruber in album saepius mutetur, in luteum tamen rarissime, si plantae, quae omni modo omnibusque coloribus ludunt, excipiantur. Adtentum omnium maxime figura umbraculi meretur oculum, quae Rubrae est convexa in modum campanae seu hemisphaerii, Luteae autem, ad maturitatem perductae semper horizontaliter plana, ante maturitatem vero conica, nec unquam convexa.