Latin
PMTIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 275
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ejus fata sub periodo secunda, dum inventores circa Levam Sibiriae fluvium agnoscit Botanicos regni Rhutenici, considerare me jubet ordo, BUXBAVMIO missae plantae locus in Actis petropol. Vol. III. pag. 271. conceditur, non sine reprehensione Tournefortii: Genuina Musci species est Muscus Norvegicus umbraculo ruberrimo insignitus. Mus. Petiv. quem Tournefortius incongrue Lichenibus accensuit, &Lichenem capillaceo folio elatiorem pelvi ruberrima vocat, deceptus forte a scuto, quod hic in summo fert pediculo, cum sciret multos ex Lichenibus esse scutigeros. Sed hoc scutum in hoc Musco vices gerit calyptrae, summo nempe capitulo pyriformi impositum, &est calyptra quasi expansa, quod jam observavit Plukenetius in Almagesto, qui inquit, quod ejus capitula umbellae satis amplae, elegantis phoenicei coloris, scutum quodammodo referentis, medio innitantur. Hinc Buxbaumium, illo viso, observasse vascula patet; quantum autem, umbraculum vasculo in modum calyptrae imponens, a vero aberraverit, situs demonstrat contrarius DILLENIUS tandem per Clar. Job. Ammannum specimen hujus habuit, cujus descripti onem, ab Historiae Musc. appendice &pag. 547. desumtam, uti ultimam ita optimam coronidis loco adferam: Junior umbellam parvam subviridem habet, cui capsula insidet parva cum operculo obtuso, figurae turbinatae: setae breviores, subter umbellam turgidiusculae, velut receptacula, videntur materiae pulverulentae, ad capsulam transmittendae. Paullo perfectiores capsulae majores &umbellae nonnihil ampliores fiunt, colore obscure purpureo: seta subrubet, cujus pars superior &crassior umbellam ingressa, per eam translucet. Postea umbellae magis auctae colore saturanter rubro tinguntur: Capsulae operculo dimisso denticulatae fiunt, &diflata farina setae receptaculum evanescit: setae jam longiores factae magis rubent.