Latin
PMTIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 282
Unproofread scanNot analysed yet
Dillenii resisteret, qui forte pluries muscum legerat. α. SPLACHNUM umbraculo ampullaceo clauso turbinato. Habitat in solo uliginoso spongioso. Folia gerit lanceoiata, acuminata. Vmbraculum flavum, turbinato-conicum lateribus rectis, basi planiuscula. β. SPLACHNUM umbraculo ampullaceo clauso obverse ovato. Habitat eodem loco cum praecedente, sed supra vetus fimum vaccinum. Folia gerit ovata, acuta Vmbraculum atropurpureum, obverse ovatum, lateribus &basi gibbis. Muscorum omnium vere speciosissimi sunt hi nostri nec pulchritudine aliis plantis perfectioribus cedunt; ita ut videatur summus Opifex illis, qui Muscos contemtu habent, hoc uno os occludere, saltim suam Majestatem in parvis &simplicioribus perspici voluisse. O! quam jucunda sunt omnia Dei opera! quamvis minimam eorum particulam vix perspicere possimus. Quid sibi velint, interrogare non audemus; unum quodque enim ita creavit ut aliquid omnino utilitatis habeat. Syr. XLII.