# Amoenitates academicae. Vol. 2 285

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, TABULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/285

quae tamen omnia adeo sibi non repugnant, ut potius inter se similitudine quadam & connexione contineantur, quod ipsum aliter esse nequit, si natura rerum constabit; nam nisi sibi ipsa esset consentiens, nisi ultima primis & mediis responderent, numne illico ipsa mole veluti sua rueret? Quid, quod nullo pacto formari, nedum consistere, potuerit, nisi tota compages, quadam veluti catena, suis esset articulis adstricta & colligata? Sed ut de cognitione pauca dicam, quam incipiendo a nobismetipsis, & progrediendo ad alia magis obstrusa, multa rerum varietate edocti, acquirimus, sciendum in universum est, quanto res quaeque nobilior, & a contemtu elegantiorum hominum remotior, tanto majori in luce a doctissimo quoque esse collocatam, quarum vero infima conditio est rerum, eas perpetuis veluti tenebris damnatas, diutissime latere & ignorari. Quum vero ab eodem summo Opifice sint profecta, quid est, quod haec perinde ac illa curiosis lustrari oculis vetet? Quasi vero Leo, Rex animalium, majori constitit supremo rerum Conditori, quam humillimi loci Talpa. At non eadem utriusque curae est utilitas, nec nobis certe quarumvis rerum peritia eadem opera constat. Ad magnorum animalium scientiam, experientia duce, multi pervenerunt, in minoribus animantibus diu subsistente eorum industria & haerente. Idem accidit herbarum studiosis.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
