# Amoenitates academicae. Vol. 2 286

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, TABULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/286

Majoribus in plantis, omnia acu propemodum tangere nobis videmur, ut caulem, ut folia, ut florem, ut fructum; Muscis vero & Algis simplicissimis oculos subjectis, persaepe Caulem & Folia, Florem & Fructum distingvere vix valemus. Longi temporis usu & experientia addidicerunt herbarum periti, id quod in vulgus hodie increbuit, omnes nempe plantas, suis gaudere seminibus; semperque flores antecedere semina. Argumenta vero, sententiae huic hucusque opposita, veritatem dicti infirmatura, praecipue duc sunt, eoque redeunt: ut Fructus sine floribus; & flores sine fructu, dari contendant. Quod utrumque adsertioni nostrae aperte adversatur. Sed ab oppugnationibus dissentientium facile nos vindicamus, cum non modo rarius hujusmodi sint exempla a Botanicis repetita, verum etiam sufficienti ratione, in illa subtilitate, destituta. §. III. FRUCTUS SINE FLORE dari, sequentibus exemplis demonstrare conarentur, qui hodie principium fructificationis negant; Videlicet collecta sunt illa ex Ficu, Anandria, Ruellia, Pentagonia, Volubili, Violis, Malo. FICUS; Veteres vulgo in ea versati sunt opinione, Ficum solam esse arborem floribus non gaudentem. Sed quod multos habeat flores, illosque fructu inculos, detexit Cordus, solide demonstravit Nissolius & praecipue D. Hegardt in Diss. de Ficu Vps. 1744. Nihil ergo aliud desideratur, quam ut Calyx sive Receptaculum commune Ficus nunc coarctatum, expandereur, sicuti in Flore Dorsteniae habemus, quod si fieret, aeque distincte flores Ficus, ac Dorsteniae, videremus. TUSSILAGO ANANDRIA dicta. Hort. Ups. 259. Haecce plerumque calyce instructa est conivente & clauso, floribusque destituta manifestis, nihilo tamen minus semina producit maturata; vid. Tursen. Diss. de Anandria p. 9.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
