Latin
TABULA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 287
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero latitant in fundo Calycis flosculi, perinde atque in Ficu; utque etjam eadem planta, climate calidiore, vel Tepidario asservata, florescit, &flores promit apertos atque explicatos, luculentissime liquet a Cel. PRAESIDIS Hort. Ups. cit. loc. Tab. III. f. 2. RUELLIA foliis petiolatis, pedunculis longis subdivisis nudis. Hort. Ups. 179. Haec suo gaudet calyce, raro autem ita enata est Corolla, ut in oculos incurrat; nihilo tamen minus fructum tandem promit maturatum. Si autem Calyx examinetur, rudimentum Corollae, in fundo illius, quasi exsiccatum, invenitur; &cum accurate apperitur, visui quatuor minimae antherae occurrunt, quae parvum fecundant Pistillum. Videmus itaque hancce florescere, quamvis Corolla illud non manifestet. CAMPANULA PENTAGONIA. Hort. Hanc excrescentem, Calyces varios nancisci videmus: Corollam autem adesse, visu explorare non possumus, praesertim in primis floribus; tantum vero abest, ut eam ob caussam sterilis sit, ut potius semina semper porrigat maturata, quum rudimenta Staminum &Pistillorum semet ostendant &in fundo Calycum minima latitent. IPOMOEA foliis palmatis, floribus aggregatis. Fl. Zeyl. 79. VOLUBILIS Dillenii.