# Amoenitates academicae. Vol. 2 288

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, TABULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/288

In horto Academico observavimus illam, per aliquot annos, sine flore, fructum tulisse; unusquisque enim pedunculus, capitulum suum, multis gaudens Calycibus Corolla destitutis, protulit; cujus tamen rudimentum, aridum fere, in fundo calycis repertum fuit, in cujusque centro Antherae & Stigmata latebant. VIOLA floribus radicalibus corollatis abortientibus, caulinis apetalis seminiferis. Fl. Svec. 719. Haecce primo vere, perfectos e radice producit flores, quae tamen omnes abortiunt; postea autem, durante aestate, flores apetalos, sive Calyces Corolla carentes, cauli insidentes, protrudit, qui denique fructum maturatum ostendunt. VIOLA montana, laciniato folio. Clus. hist. 1. p. 309. Invenimus sane latere in fundo hujus floris imperfecti Antheras duas sub foliolis calycinis Stigmata occultantes: semina etjam collecta e planta novas dederunt, sunt verba & observationes Illustrissimi Equitis de RATHGEB, Legati caesarei apud Rempl. Venetam, in literis ad Cl. Praesidem. VIOLA foliis cordato-lanceolatis, caulibus erectis, pedunculis teretibus. Viola martia arborescens purpurea. Bauh. pin. 199. Jacea tricolor, surrectis caulibus, quibusdam arborea dicta. Bauh. hist. 3. p. 547.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
