Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 29
Unproofread scanNot analysed yet
REGNUM ANIMALE. Propagatio. Generatio Animalium inter omnia, quae admirationem nostram circa opera Creatoris excitare valent, principem tenet locum. Inprimis vero summa digna est attentione illa Creatoris ordinatio, qua foetus conceptionem ejusque exclusionem ita instituit, ut cujuscunque animalis indoli ac vivendi generi sit accommodata. Oestro venereo omnes animalium species flagrare cernimus, qui his inditus est omnibus ac singulis, ut mandatum Creatoris exsequantur: Crescite &multiplicamini; sicque ut ovum, in quo rudimentum foetus continetur, foecundatum fiat, sine foecundatione enim ova omnia ad prolem in lucem enitendam inepta sunt. Hocce eodem oestro perciti Vulpes &Lupi ubique inssilvis ululant, Canes multi caniculam seqvuntur, Tauri torvam frontem prae se ferunt, quae incastratis serena redditur. Cervi excelsa sua cornua quotannis recuperant, quae post peractam venerem amittunt. Aves venustate nitent &per totum fere diem lascivia canunt, adeo ut Passer passerem cantu vincat &Gallus cum gallo vocis ineat certamen. Pavones caudam formosissimam speciosissimamque resumunt. Pisces in aqua congregantur &exsultant. Grylli &Cicadae inter plantas strident &tibias veluti inflant. Formicae in colonias quasi &urbes colliguntur.