# Amoenitates academicae. Vol. 2 295

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, TABULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/295

Haec quinque foliola arcte conniventia & basi unita, tempore autumnali matura decidunt a calvce persistente, & novam plantam propagant, radiculas e basi exserentia. Cave ne GEMMAM credas foliola haec esse; nunquam enim Gemma crescit in fundo Calycis loco fructus; nisi semen ex praegresso flore Gemmam dicere velis, sed abusive; ipsi enim BULBILLI in Bistorta Fl. Sv. 321. nascuntur loco floris, nec in aut ex flore. Cave ne pro RAMULI RUDIMENTO habeas semen Lycopodii nostri; cum in hac specie nunquam ramus nisi per dichotomiam prognascitur. Dein etjam nec ramus unquam nisi in proliferis e calyce exoritur: & si exoriretur, nunquam caderet e calyce tanquam maturum semen, quod utrumque heic obtinet. Attende quomodo Calyx explicatur, & in sua foliola dissecatur; quomodo tunc in fundo haerent Pistilli analogum, pellucidum & minimum; quomodo hoc minimum grandescit, virescit, maturescit, decidit, persistente calyce non majore; vel itaque hoc fructus erit, vel nulla certitudo Botanica. Has partes iconibus expressimus, ubi Tab. III. fig. IV. n. 1. 2. Calyx naturali magnitudine; 3. magnitudine aucta; 4. idem Calyx antice inspectus; 5. magnitudine aucta; 6. Semen nudum a latere superiore; 8. a latere inferiore; 7. Semen aucta magnitudine supra; 9.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
