# Amoenitates academicae. Vol. 2 296

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, TABULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/296

infra visum. Quod verus hic sit flos, isque femineus (b) omnes videre crediderim, qui in contemplandis examinandisque floribus, aliquid consumsere temporis; sed in Pistillo seu Germine absonum nobis obvenit, quod statim primordium plantae nudae absque cotyledonibus, tunica, pericarpii rudimento, stylo & stigmate videamus, id quod in nullis aliis vegetabilibus (c) observari potest; adeoque multi facile in falsam illam induci possent opinionem, memet dum calycem nominavi, primordium ramuli indicasse, e cujus centro foliola excrescerent; sed accuratus rerum observator facile deprehendet, Pistillum nobis dictum, ad quinque tandem excrescere foliola, a quibus duo illa exteriora minima, tria interiora majora sunt, ita ut haec foliola constituant ipsissimam Plumulam Malphigianam. Tandem e calyce decidit hocce quod pistilli vices gessit, & radices agit. Si hoc longitudinaliter aperiatur, ne ullum quidem vestigium seminis interius reconditum videri potest. (b) Masculini flores seu Antherae polliniferae alis faliorum sparsi insident & solitarii, iique copiosissimi, (c) Gramina vivipara alpina (FI, Suec. 79. β. & 94 varietas 95. (&c. ) proxime accedunt ad Naturam Muscorum, dum germina germinantia, sut ipsa florescentia, in viva planta producant, tandemque ea dimittant ut in terram decidua ridices mon agant, quum brevis in alpibus aestas non admitte ret facile germinationem in terra; sit deinde haec naturae plantatio in alpibus facillime, nhi terra semper madida accurrit. potest. Haec observatio non potest, quin occasionem, semina in Muscis quaerendi, curioso subministret. Sed antequam hoc, quicquid est lucis, in nobis suboriri possit, scire debemus, quid Semen sit. §. VIII.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
