Latin
TABULA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 297
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia animalia suis ovis, omnesque plantas Seminibus suis gaudere, veritas est, quam experientia omnes hujus aevi curiosos naturae scrutatores edocuit. Quin ova sint semina, seminaque vice versa sint ova, neminem hodie dubitaturum crediderim. postquam illi, qui sexus plantarum examinaverunt, suas in medium protulerunt demonstrationes: videatur Wablhom. Spons. Plant. p. 20. Tab. 1. Fig. IV. &V. O. VUM, e. gr. Gallinae, constat 1:0 Testa &Membranis, 2:0 Albumine, 310 Vitello, cui 41t0 Corculum seu Punctum vitae inclusum haeret, adeo ut Vitellus placentae uterinae, Albumenque potui inserviat. Ranarum autem ova, Tunicis carent; Piscium ova Albumine destituta sunt; Vitellum autem apud omnes reperimus, nisi quod nonnulli Vermes forte fetus suos sine hisce excludant. Ita etjam constructa sunt SEMINA Plantarum; nam crustam, sive tunicas obvestientes habent; nullum tamen albumen in illis adest; loco autem vitelli Cotyledones obtinent, quae parvum illud Corculum nutrient.