# Amoenitates academicae. Vol. 2 299

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, TABULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/299

quod, aestate licet Musci arescant, revirescunt tamen, reviviscunt, crescuntque, quam primum imber, vel humidus autumnus, gelidaque hiems instant, quam ob caussam merito inter Plantas hiemales, ab auctoribus numerantur. Omnibus seminibus insunt Embryones, Plumula, seu minima planta in compendio (§. X.); ita ut Essentia Ovi in corculo consistat; reliquae autem partes seminis, adminicula tantum sunt, quae corculum conservant, succumque illi ex initio parant. Cum musci siccitate non emoriantur, siquidem ad instaurandam suam vitam, humorem tantum requirunt, opus non fuit Summo Creatori Cotyledonibus illos instruere; neque tunicis seminum propriis indiguere, cum, ut antea dictum est, ariditas nihil detrimenti iis afferre possit. Semina itaque muscorum, tanquam NUDA CORCULA, sine Cotyledonibus, sine Tunicis, animo concipienda sunt. Quod vero res ita se habeat, id ex dicto Lycopodio (§. VII.), reliquisque Muscis luculenter demonstratur. Flos autem obscure nobis percipitur, cum nullum Stylum, nullumque Stigma habeat. Si oculos nostros in majora vegetabilia convertimus, reperimus, e. gr. in Amygdalo vel Papavere, Pollen in madida decidere Stigmata, ibi dissilire & atomos subtilissimos efflare, qui Stylos colorant usque ad Germina, quibus Semina, uti illis Corcula, insunt; quomodo autem ulterius accidat, adhuc ignoramus; adeo ut stylus non immediate ipsi plantulae seminali, licet semper Germini, insideae (c). In Parnassia flo(c) Occultavit in omui animali & in omni planta generationis actum, sed in solis Muscis & Algis nudum eundem deposuit, quod Lynceis aliquando multa arcana revelabit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
