# Amoenitates academicae. Vol. 2 30

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, REGNUM ANIMALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/30

Quae deinceps circa hanc rem dici possunt, brevitati litantes sicco, quod ajunt, pede praeterimus. §. XII. Ovum foecundatum calore opus habet certo & proportionato, ad expansionem staminum embryonis. Hic ut obtineatur, variis modis operatur natura, ideoque in diversis animalium classibus, diversam deprehendimus rationem, qua foetus excluditur. QUADRUPEDIUM feminae utero sunt instructae, quem commode gestare possunt, & sic foetum temperato fovere calore, & commodo sustentare nutrimento, dum earum pleraeque in telluris superficie degunt, ibique nutriuntur. AVES, ob suam sustentationem vitae, aliasque praegnantes caussas, locum mutare necessum habent, idque non pedibus incedendo qua tuor, sed Alis aerem secando. His igitur uteri gestatio nimis foret ponderosa, ea propter ova dura, testa obducta ponunt; haec incubando, ex solo naturae impulsu, tam diu fovent, usque dum pullus in lucem proveniat. Strutio & Casuarius fere inter aves solus ab hac lege recedit, qui ova sua arenae concredit, ubi ardor solis intensior illa excludit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
