# Amoenitates academicae. Vol. 2 300

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, TABULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/300

florescente, nulla evidentia stigmata adsunt, sed Germen, absque stylis aut stigmatibus hians foramine in ejusdem apice, per quod pollen decidit, cum antherae ipsum tangant foramen, adeoque immediate in ipsa rudimenta Seminum pertingit. A praecedentibus perspectum habemus, quod pulvis in capitulis muscorum sit Pollen masculus (§. 6.); quod parvae illae propagines Muscorum sint semina, vel Plantulae seminales decorticatae & Cotyledonibus destitutae (§. 7), adeo ut, cum omnes Musci sua habeant capitula pollinifera sive antheras, ita necessario flosculis suis femineis, sive seminibus gaudere debeant (§. 6), seminaque haecce mere sunt nuda, quod tamen omnium reliquarum Classium seminibus contrariatur (§ 9. ); Ita ut in muscis nullum inveniatur Pistillum, Stylo & Stigmate ornatum; Quid? quod nullum Germen, Pericarpium aut Tunica seminis adest; sed locum illius tenet Embryo seminis nudus & decorticatus, quod in nullo alio vegetabili antea visum est; adeo ut Pollen immediate in ipsum Embryonem plantulae agat. Scimus itaque nunc quid sint Flores Masculini (§. 6.) & Feminini (§. 7.) in muscis. POLYTRICHUM vulgare Fl. Sv. 868. quod Capitulum vel antheram habet, Mas salutabitur; quod autem Stellulas gerit terminales, Femina est; adeo ut hae stellullae, nihil aliud quam primordia muscorum contineant, quae semina illorum sunt, atque ab aëre seruntur. BRYUM etjam in distinctis individuis stellullas femineas gerit, vid. Dilleni Bryum 71. MNIUM omne luculentius hoc indicat, ubi stellullae vel flores feminei pedunculo elevati sunt, atque capitulum pulverulentum representant, ubi unaquaeque particula pulveris, absolutum est semen.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
