# Amoenitates academicae. Vol. 2 302

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, TABULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/302

Natura evadit tandem tam simplex saepe, ita ut in muscis plerumque stamina cum antheris, absque Calyce, absque Corolla, & absque filamento sunt, uti in Lycopodiis. In Polytricho invenimus Antheram, operculo atque Calyptra tectam; in Floribus femineis, vix ulla, uti in ceteris floribus adest pompa; simplex Calyx (f) Embryones suos, sine placenta, sine amnio, sine ovario, quid? quod sine Stylo & Stigmate producit; in ipsis autem Marchantiis & Lichenibus, Corcula tantum seminum apparent, in simplicissimis plantis, ubi radix, caulis, folia, rami, flores, vix distincta sunt; itaque si natura, eodem modo, minimis in animalculis, Lerneis, Hydris, similibusque agat, non mirabile est, si generatio illorum obscura nobis obveniat. Heic autem occurrit observatio, digna valde, quae commemoretur, nonnulla nempe Lycopodia existere, semina magis perfecta habentia, ut LYCOPODIOIDEA Dillenii; sed hae species, eam non habent vim, ut in aqua virescere possint. Lyco(e) Qui velit intueri nudam fecundationem seu actionem geniturae in punctum vitae, hoc in Marchantia poterit, ubi nec stigma, nec pericarpium, nec seminis cortex aut cotyledones, sed nuda vitae stamina; quod in nullo animali, in nulla planta antea visum est. (f) Calycem fieri ex approximatis foliis, docuit Cel. PRALSES in Dissi Löflingii de Gemmis, sub problemate praesixo. Lycopodioidis species minus ac alii musci in aqua elasticae observantur, teste ipso Dillen. in hist. musc. 473. Selaginoides Dillenii Fl. Sv. 863, a Lycopodioide ejusdem amplius distinctum non erit, postquam Cl. Praeses etjam in hac specie Antheras detexit (g). Sed de hisce seminibus V. d. alio tempore plura. Postea quam viderimus, quid semina in muscis sint, reperimus quoque flores; videmus etjam Stellas Polytrichi & capitula pulverulenta (quae eadem sunt cum stellis, quamvis magis elevata) Mnii, quoque unum idemque esse, nempe flores femineos aggregatos. Itaque luculenter patet, novam dispositionem Generum in ordine Muscorum facillime exarari posse ex. gr. POLYTRICHUM. Anthera calyptrata, basi apophysi insidens; Flores Feminei aggregati. MNIUM. Anthera calyptrata sine apophysi; Flores Feminei aggregati. BRYUM. Anthera calyptrata sine apophysi; Flores Feminei solitarii, sparsi. HYPNUM. Anthera calyptrata sine apophysi; Flores Feminei solitarii. (&c.) FONTINALIS. Anthera calyptrata, basi cincta perichaetio Flores FemineiSPLACHNUM. Anthera Calyptrata apophysi membranacea; Flo(g) Flor. Srec. 863. Flores Feminei aggregati. SPHAGNUM. Anthera nuda ore integerrimo; tecta operculo deciduo pedicellaro, pedicello scilicet e receptaculo antherae egresso. Flores feminei sparsi. PHASCUM. Anthera nuda ore ciliato, sine apophysi; Flores Feminei sparsi. PORELLA. Anthera poris variis pertusa; Flores Feminei - - - - LYCOPODIUM. Anthera nuda, bivalvis. Fiores Feminei Perianthio quadrifido.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
