Latin
TABULA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 304
Unproofread scanNot analysed yet
Sic itaque in generica dispositione Dilleniana referrem Polytrichum omne, absque apophysi stellisque, ad BRYA, cum pilositas calyptrae mihi non sufficiat pro charactere generico. Brya stellaria, quae gradu tantum a capitulis pulverulentis differunt, susciperet MNIUM. Sphagnum dimitteret omnia PHASCA, quae antherae aperturam integerrimam non habent, nam hoc est genus naturale. Sphagnum etjam Fl. Sv. 865. in quo P. Lofling calyptram nuper observavit, Brya intraret. §. XII. HILLIUS in Act. Angl. 1746. v. 44. n. 478. p. 60. Flores &Semina Muscorum in Hypno Fl. Svec. 882. Dill. 59 acutissime detegere allaboravit; statuit enim capitulorum Cilia esse Stamina, Columellam Pistillum, Farinam Semina, nec aliter judicare potuit quisquam oculatus, quamdiu ignota erat Lycopodii genuina structura fructificationis SPHAGNUM (Fl. Suec. 864.) incautum facile seducit, utpote quod gaudet ANTHERA margine integerrimo, cava aosque manifesto polline, insidente Apophysi e pedunculi apice incrassato, tecta Operculo obtuso, cui incumbit Corpus convexum, affixum filo e receptaculo prodeunte, quod in hac specie maxime singulare est &a nullo antea visum. §. XIII.