Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 32
Unproofread scanNot analysed yet
Videamus igitur, quam provide agat optimus rerum Conditor in horum animalculorum propagatione conservanda. Ex naturali instinctu congregantur &copulantur cum maribus feminae, quae postea ova deponunt; sed non promiscue in omni loco; singula enim talia sibi ipsis norunt loca eligere, quae pullis recens exclusis, in tenella aetate victum, aliaque implendis naturae desideriis necessaria, sponte sua suppeditant, praesertim cum mater, prolem enixa, plerumque brevi moriatur, nec viva pullorum suorum curam gerere possit. Papiliones, Phalaenae, Chrysomelae. Curculiones, Cimices, Cicadae, Cocci, Aphides, Chermes &c. ova sua in plantarum foliis collocant, &quidem quaevis familia suam plantae speciem eligit (b): immo nulla fere planta est, quae non proprium Insectum alit; &quid magis? fere nulla earum pars a certis non eligitur Insectis, adeo ut alia flores, alia truncum, alia radices, alia folia ejusdem plantae occupent. Ast, praesertim admirabundi videmus, quomodo arborum &plantarum quarundam folia, post immissa in illis ova in Gallas excrescant &veluti domi(b) Syst. Nat. &Faun. Svec. domicilia recens exclusis forment, quae commode inhabitent. Sic Cynips Fn.