Latin
OFFICINALIA SVECICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 332
Unproofread scanNot analysed yet
XXIX. LANTAE CAMSCHATCENSES RARIORES. Qua PRAESIDE, DN. D. CAROLO LINNAEO, S: AE R: AE MAES ARCHIATRO, Med. &Botan. Profess. Reg. &Ord. Acad. Imper. Monspel. Berolin. Stockholm. &Upsal. Socio. Publico Examini Submisit JONAS P. HALENIUS; Uplandus. Vpsaliae 1750. Decembr. 22. es Herbaria, a primis licet retro temporibus, una cum aliis semper exculta fuerit scientiis, praecedenti tamen seculo maximis locupletata est copiis, infinita diligentia Gal. lorum, Anglorum &Belgarum, qui non tantum Fundamenta artis exstruxerunt, sed etjam ingentem plantarum exercitum ex Asia, Africa &America VxX merica conscripserunt. At vero, si Botanicorum labores, in hoc, quo vivimus seculo, perpendamus, videbimus scientiae tantas factas esse accessiones, quantae unquam antea, ut in theoria, sic &in praxi: In memoriam tantum revocemus PLUMIERI plantas Americanas, TOURNEFORTII plantas Orientales, BOERHAAVII varias species Rariores, FEVILLEI collectiones Peruvianas, VAILLANTI plantas Compositas, DILLENII exercitum Muscorum, RUPPII plantas Germanicas, MICHE ITI plantas Minimas, BURMANNI plantas Zeylanicas &Africanas, HALLERI plantas Helveticas, SCHEUCHZERI Gramina, &BARRERII plantas Galliae aequinoctialis, ut ceteras taceam. SVECIA nostra spissis Botanices tenebris