# Amoenitates academicae. Vol. 2 334

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, OFFICINALIA SVECICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/334

Nomina vegetabilium repurgata in Critica Botanica, Naturae incolas in ordinem redactas in Systemate Naturae, Genera fundata in Generibus Plantarum, Species in Flora Lapponica & Horto Cliffortiano, ad Botanicen igitur eam aperuit viam, quam postea plerique & quidem summi Botanici ad Florae calcarunt regnum: sicut GRONOVIUS in Flora Virginica, COLDENUS in Flora Noveboracensi, ROYENUS in Horto Leydensi, WACHENDORFFIUS in Horto Vltrajectino, GORTERUS in Flora Gelro Zutphanica, DALIBARDUS in Flora Parisina. GVETTARDUS in Flora Stampensi, TERBERUS in Horto Agerumensi, LECHEUS in Plantis rarioribus Scaniae, MITCHELIUS in Generibus Americanis, SCHIERA in Sexu Plantarum, ut alios praeteream. §. III. Botanice, quantis post haec, opera atque labore D. PRAESIDIS, heic in Svecia nostra crevit auctibus, uberrima nobis exhibent testimonia Flora Svecica, Hortus Vpsaliensis, Iter Oelandicum, Gothlandicum Westrogothicum & Scanicum Flora Zeylanica, Systematis Naturae editio sexta, Materia Medica, Philosophia Botanica & cetera.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
