Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 34
Unproofread scanNot analysed yet
Immo ipsa Insecta saepe circumdantur aliorum Insectorum ovis, adeo ut vix animal reperiatur, quod suum proprium non alat Insectum, ut de aliis omnibus locis, in quibus ova ponunt, nihil jam dicamus. Metamorphoses varias deposita Insectorum ova fere omnia, stupenda naturae lege subire tenentur. e. g. Papilionis ovum Brassicae immissum, omnium primo Larva evadit graminivora, reptans, XVIpus, quae deinde transit in Puppam apodem, glabram, jejunantem; haec vero tandem erumpit in Papilionem volantem, versicolorem, hirsutum &mellisugum (c). Quid majori dignum admiratione, quam quod unum idemque animal in scenam prodeat, tot indutum imaginibus, ac si tria essent distincta animalia. VERMIUM generationis leges adhuc maxime sunt obscurae, quum interdum per ova, interdum per propagines vivas, haud aliter ac gemmae arborum, easdem perfici videamus. Polypum seu Hydram, S. N. 221, cum summa admiratione observatum est, propagines demit(c) Orat. Cl. Praes. de Propriet. Insect. §. 6. demittere &ramos vivos quibus multiplicatur; quid?