Latin
IPHLOX
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 347
Unproofread scanNot analysed yet
e semiIn horto Academico Vpsaliensi, nibus variis Americanis, missis Philadelphia Virginiae, a Theologo nostrate Dylandro 1742, plurimae plantae enatae fuere, &inter has frutex hic, qui praeterita aestate primos flores ostendebat. Frutex noster est caudice brevissimo, se mipedali, crassitie digiti, tereti, undique exserente Ramos copiosos virgatos, decumbentes &versus terram reflexos (nullos vero erectos pedales &bipedales. Folia alterna, linearia, pollicis transversi longitudine, subsucculenta, vix manifeste villosa. Ex singulis foliorum alis rudimenta ramulorum, seu folia nonnulla. Flores, qui etjamnum prodiere, fuere axillares, sessiles, calvce parvo, quinque fido; Staminibus 5, brevissimis; Stylo longo, rubro, bifido; fructus non maturescebat, cum sero autumno prodiere flores; videtur tamen haec planta eadem esse, cum Salsola descripta. 9. ANABASIS aphylla: articulis emarginatis. Kali bacciferum Salicorniae facie. Buxh. cent. CAULES breves, teretiusculi, brachiati: Ramis oppositis itidem ramosis, articulati: Articulis laevibus, apice superiori membranaceo, emarginato, excipiente basin superioris articuli. FOLIA nulla. FLORES oppositi, sessiles. Character Genericus. CALYCIS Perianthium triphyllum: foliolis subrotundis, concavis, obtusis, patentibus. COROLLAE Petala quinque, ovata, aequalia, calyce minora, persistentia. STAMINUM Filamenta quinque, filiformia, flore longiora, inter singula petala singula. Antherae subrotundae. PISTILLI Germen subrotundum, acuminatum, desinens in Stylos duos, Stigmatibus obtusis. PERICARPII Bacca subrotunda, calyce dilatato cincta. SEMENunicum, cochleatum. Species hüjus Generis altera est. ANABASIS foliis subclavatis. Kali bacciserum: foliis clavatis. Buxb. cent. I.