Latin
POLYANDRIA POLYGYIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 358
Unproofread scanNot analysed yet
in plurimis partibus: Caule simplicissimo, Foliis alternis, dentatis, Foliis floralibus coloratis, latioribus, brevioribus; sed differt praecipue Calyce, qui in Americana obtusus, lobis rotuntatis, expansis, quod in nostra non obtinet; ut taceam speciosum colorem &folia pluries divisa in Americana. Hanc plantam legit etjam Cel. GMELINUS, sed foliis caulinis vix dentatis, floralibus vero ovatis, utrinque bi-aut tridentatis, eandem tamen esse plantam, dubium non est.