Latin
CRYPTOGAMIA MUSCI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 363-2
Unproofread scanNot analysed yet
CRYPTOGAMIA MUSCI. 26. LYCOPODIUM repens, dichotomum, foliis quadrifariam imbricatis, spicis sessibilibus. Fig. 26. FRONDES sive RAMULI lignosi plurimi, dichotomi, undique diffusi, decumbentes &terrae appressi, saturate purpurei; teretes, undique tecti Foliolis quadrifariam imbricatis, subovatis, apice triquetris, ceterum convexis, acutis, margine &dorso carinato scabris, ita dispositis, ut duplex series undique tegat superficiem superiorem rami, duplex etjam series tegat ejusdem inferiorem superficiem, sed haec magis divaricata. SPICAE terminantes ramulos acute tetraquetrae ramulis paulo crassiores, sessiles, magisque purpurascentes, oblongae, Foliolis acutioribus &magis angulatis vestitae, intra quae latent grana globosa, flava, solitaria, intra alias ve364 XXIXPLANTAE CAMSCHATC. vero ejusdem squamas spicae Antherae bivalves, polliniferae. Muscus hic ad Lycopodioidea in Methodo Dillenii referendus, differt ab ejus speciebus, quod omnibus minor sit. Habitus est Jungermanniae imbricatae, sed Spicae acutae quadrangulares recondunt Antheras bivalves &Semina globosa. Caules derasis foliis, praesertim versus radicem, laete purpurei sunt, adeoque a congeneribus hoc colore distinctissimus evadit muscus. Radiculae nullae observantur descendere e ramis, quamvis terrae adproximentur caules, uti in muscis repentibus. XXX. APOR MEDICAMENTORUM.